monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > XVIII. DOMITIANO ET VVILIAE THEODERICUS REX. (a 507/511) > 8 > sectio 25 > Iudices, 7 > csg48.372 > 12 > csg51.251 > 3 > 30 > sectio 19 > sectio 4 > 1
>>> Cassiodorus, Historia Eccl., 9, II.De benignitate Gratiani, et fidei rectitudine.

Cassiodorus, 9, CAPUT PRIMUM.Quia mortuo Valente Constantinopolim barbari devastabant.

1 Igitur defuncto Valente, denuo barbari, usque ad muros Constantinopoleos venientes, eius suburbana vastabant. Quapropter cives, quae invenissent arma portantes, hostibus ut poterant resistebant. Uxor enim Valentis imperatoris, nomine Dominica, praemia ex aerario publico bene pugnantibus secundum consuetudinem militum ministrabat.
2 Quibus etiam Saraceni praebuere solatia, quae eorum regina, nomine Mavia, Romanis [Mss. et ed. V., Romanorum] foederata, direxerat. [SOCRATES, lib. V, cap. 1, pag. 259.]
Cassiodorus HOME

bav824.245 bnf1603.172

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik